- CONTINENTES
- CONTINENTESGraecis Εγκρατεῖς, item Α᾿σκηταὶ, vide supra, ubi de Ascetis. In Communione Romana in specie sic dicuntur, Fratres et Sorores Tettii Ordinis Fratrum Minorum, instituti ab ipso S. Francisco; qui et de Paenitentia nuncupabantur, in Bullis Iohannis XXII. apud Waddingum. De prioribus addo: Mentio eorum in Can. 30. Concilii Laodicens. Quod non oporteat sacris officiis deditos, aut clericos aut Continentes, vel omnem Laicum Christianum lavacra cum mulieribus celebrare; quia haec apud Gentes reprehensio prima est. In Graeco Α᾿ςκηταὶ, Monachi sunt, quos iam tum magna ex parte non optimae notae homines fuisse, multosque hypocritas sub habitu illorum callidissimum hostem usquequaque dispersisse, quae Hieronymi verba sunt, l. de opere Monach. vel hinc discas, imo et ex Can. 78. Concilii Trullani, ubi sterum Continentibus interdicitur balneis huiusmodi. Quare non mitum, Zosimum, Historiar. l. 5. tam acriter in illos invehi, hominem Ethnicum, eosque ὑώδη βίον vixisse dicere. Cum sane et sordibus et immunditie praeterea saepe hi scaterent, non tam pieratis studiô, quam ambitione et hypocrisi. Notum, quid de Hilarione testetur idem Hieronymus. Eunapius vero, Rutilius horumque similes haec minime talibus laudi ducebant. Unde Rutilius, Itiner. v. 523.Infelix putat illuvie caelestia passi,Seque premit saevis saevior ipse Deis.Nec ipsos Philosophos Gentiles, a quibus Α᾿ςκηταὶ Christiani sordes suas mutuaverant, ob haec bene inter suos audivisse, notum. Vide Anton. von Dalen de Oraculis Ethnicorum, Dissertat. I. p. 138. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.